Ant. ad introitum
Cf. Ac 1,14
Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne cum María, matre Iesu.
Collecta
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum.
Super oblata
Súscipe, Dómine, oblatiónes nostras et in mystérium salútis convérte, cuius virtúte et caritáte Vírginis Maríæ, Ecclésiæ Matris, inflammémur et óperi redemptiónis cum ea árctius sociári mereámur. Per Christum.
Præfatio: De Maria, forma et Matre Ecclesiæ.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Et te in celebratióne beátæ Maríæ Vírginis débitis magnificáre præcóniis.
Quæ Verbum tuum immaculáto corde suscípiens virgíneo méruit sinu concípere atque, páriens Conditórem, Ecclésiæ fovit exórdia. Quæ iuxta crucem testaméntum divínæ caritátis accípiens, univérsos hómines in fílios assúmpsit, Christi morte ad supérnam vitam generátos. Quæ, cum Apóstoli Promíssum exspectárent tuum, supplicatiónem suam discipulórum précibus iungens, exémplar éxstitit orántis Ecclésiæ. Ad glóriam autem evécta cælórum, Ecclésiam peregrinántem matérno proséquitur amóre eiúsque gressus ad pátriam tuétur benígna, donec dies Dómini gloriósus advéniat.
Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Antiphona ad communionem
Cf. Jn 2,1 Jn 11
Núptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi; tunc fecit inítium signórum Iesus et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli eius.
Vel:
Cf. Jn 19,26-27
Ex cruce pendens dixit Iesus discípulo, quem diligébat: Ecce mater tua.
Post communionem
Sumpto, Dómine, pígnore redemptiónis et vitæ, súpplices adprecámur, ut Ecclésia tua, matérna Vírginis ope, et Evangélii præcónio univérsas gentes erúdiat et Spíritus effusióne orbem terrárum adímpleat. Per Christum.
LECTIONES
LECTIO PRIMA
3, 9-15.20
Mater cunctorum viventium
Léctio libri Génesis
[Postquam comédit Adam de ligno,] vocávit eum Dóminus Deus et dixit ei:
«Ubi es?».
Qui ait:
«Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndime».
Cui dixit:
«Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecéperam, ne coméderes, comedísti?».
Dixítque Adam:
«Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi».
Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem:
«Quid hoc fecísti?».
Quae respóndit:
«Serpens decépit me, et comédi».
Et ait Dóminus Deus ad serpéntem:
«Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunc tis diébus vitae tuae. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».
Et vocávit Adam nomen uxóris suae Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.
Verbum Domini.
vel:
Erant perseverantes in oratione cum María, matre Iesu
Léctio Actuum Apostolórum
1, 12-14
[Postquam assúmptus est Iesus in caelum,] revérsi sunt apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter.
Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant et Petrus et Ioánnes et Iacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomaéus et Matthaéus, Iacóbus Alphaéi et Simon Zelótes et Iudas Iacóbi. Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.
Verbum Dómini.
Psalmus Responsorius
Ps 86 (87), 1-2. 3 et 5. 6-7 (R/. 3)
R/. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei!
Fundaménta eius in móntibus sanctis;
díligit Dóminus portas Sion
super ómnia tabernácula Iacob. R/.
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea,
et ipse firmávit eam Altíssimus». R/.
Dóminus réferet in librum populórum:
«Hi nati sunt illic».
Et cantant sicut choros ducéntes:
«Omnes fontes mei in te». R/.
Alleluia
O felix Virgo, qua; Dóminum genuisti;
o beata Mater Ecclésiæ,
quæ in nobis foves Spiritum
Fílii tui lesu Christi!
EVANGELIUM
lo 19, 25-34
Ecce filius tuus. Ecce mater tua
✠
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
In illo témpore: Stabant justa crucem lesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri:
“ Mulier, ecce filius tuus ”.
Deinde dicit discipulo:
“ Ecce mater tua ”.
Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit:
“ Sitio ”.
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit:
“ Consummatum est! ”.
Et inclinato capite tradidit spiritum.
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Verbum Domini.
No hay comentarios:
Publicar un comentario